Per contribuire al mantenimento del Blog

Per contribuire al mantenimento del Blog
Per contribuire al mantenimento del Blog, fai click sul logo PayPal:

martedì 12 maggio 2015

Rogazioni a Wigratzbad (Germania)





C: Exsùrge, Dòmine, àdiuva nos, et libera nos propter Nomen Tuum. Deus, àuribus nostris audìvimus: patres nostri annuntiavèrunt nobis.
Glòria Patri, et Fìlio, et Spirìtui Sancto, sicut erat in princìpio, et nunc, et semper: et in sàecula saeculòrum. Amen.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de caelis Deus, miserere nobis.
Fili redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei genitrix, ora pro nobis.
Sancta virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Ioannes Baptista, ora pro nobis.
Omnes Sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Iacobe, ora pro nobis.
Sancte Ioannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Iacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Matthia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, orate pro nobis.
Sancte Ioannes et Paule, orate pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, orate pro nobis.
Sancti Gervasi et Protasi, orate pro nobis.
Omnes sancti martyres, orate pro nobis.
Sancte Sylvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monaci, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae virgines, et viduae, orate pro nobis.
Omnes sancti, et sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis Domine.
Propitius esto, exaudi nos Domine.
Ab omni malo, libera nos Domine.
Ab omni peccato, libera nos Domine.
Ab ira tua, libera nos Domine.
A subitanea, et improvisa morte, libera nos Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos Domine.
A fulgure, et tempestate, libera nos Domine.
A morte perpetua, libera nos Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos Domine.
Per adventum tuum, libera nos Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos Domine.
Per adventum spiritus sancti paracleti, libera nos Domine.
In die iudicii, libera nos Domine.
Peccatores, te rogamus audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, te rogamus audi nos.
Ut domnum Apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus audi nos.
Ut Episcopos et Praelatos nostros, et cunctas congregationes illis commissas in tuo sancto servitio conservare digneris, te rogamus audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus audi nos.
Ut regibus, et principibus Christianis pacem, et veram concordiam donare digneris, te rogamus audi nos.
Ut cuncto populo Christiano pacem, et unitatem largiri digneris, te rogamus audi nos.
Ut mentes nostras ad Caelestia desideria erigas, te rogamus audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum, et benefactorum nostrorum, ab aeterna damnatione eripias, te rogamus audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus audi nos.
Ut oculos misericordiae tuae super nos reducere digneris, te rogamus audi nos.
Ut obsequium servitutis nostrae , te rogamus audi nos.
Ut pacem nobis dones, te rogamus audi nos.
Ut loca nostra et omnes abitantes in eis visitare et consolari digneris, te rogamus audi nos.
Ut civitatem istam, et omnem populum ejus protegere, et conservare digneris, te rogamus audi nos.
Ut omnes fideles navigantes et itinerantes ad portum salutis perducere digneris, te rogamus audi nos.
Ut regolaribus disciplinis nos instruere digneris, te rogamus audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus audi nos.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus audi nos.
Fili Dei, te rogamus audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
C: Pater noster,
(segreto) qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
C: Et ne nos inducas in tentationem.
M: Sed libera nos a malo.
C: Oremus: (psal.69)
Deus in adiutorium meum intende: Domine ad adiuvandum me festina.
Confundantur, et revereantur: qui quaerunt animam meam.
Avertantur retrorsum, et erubescant: qui volunt mihi mala.
Avertantur statim erubescentes: qui dicunt mihi, euge, euge.
Exultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te: et dicant semper, magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus, et pauper sum: Deus adiuva me.
Adiutor meus, et liberator meus es tu: domine ne moreris.
Gloria Patri, et Filio: et Spiritui sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
C: Salvos fac servos tuos.
M: Deus meus sperantes in te.
C: Esto nobis Domine turris fortitudinis.
M: A facie inimici.
C: Nihil proficiate inimicus in nobis.
M: Et filius iniquitatis non apponat nocere nobis.
C: Domine non secundum peccata nostra facias nobis.
M: Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.
C: Oremus pro Pontifice nostro BENEDICTO.
M: Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra; et non tradat eum in animam inimicorum eius.
C: Oremus pro benefactoribus nostris.
M: Retribuere dignate Domine omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum vitam aeternam.
C: Oremus pro fidelibus defunctis.
M: Requiem aeternam dona eis Domine: et lux perpetua luceat eis.
C: Requiescant in pace.
M: Amen.
C: Pro fratribus nostris absentibus.
M: Salvos fac servos tuos Deus meus sperantes in te.
C: Mitte eis Domine auxilium de sancto.
M: Et de Sion tuere eos.
C: Domine exaudi orationem meam.
M: Et clamor meus ad te veniat.
C: Oremus:
Deus, cui proprium est misereri semper, et parcere, suscipe deprecationem nostram: ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat.
Exaudi quaesumus Domine supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis: ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus, et pacem.
Ineffabilem nobis Domine misericordiam tuam clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus exuas, et a poenis, quas pro his meremur, eripias.
Deus qui culpa offenderis, poenitentiae placaris: preces populi tui supplicantis propitius respice: et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte.
Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulo tuo pontifici nostro BENEDICTO et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeterne: ut te donante tibi placita cupiat, et tota virtute perficiat.
Deus, a quo sancta desideria, recta consilia, et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem: ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla.
Ure igne sancti spiritus renes nostros, et cor nostrum Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus.
Fidelium Deus omnium conditor, et redemptor, animabus famulorum, famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur.
Actiones nostras quaesumus Domine aspirando praeveni, et adiuvando prosequere: ut cuncta nostra oratio, et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.
Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum dominaris simul et mortuarum, omniumque misereris, quos tuos fide, et opere futuros esse praenoscis, te supplices exoramus: ut pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet, vel futurum iam exutos corpore suscepti, intercedentibus omnibus sanctis tuis pietatis tuae clementia, omnium delictorum suorum veniam consequantur. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
M: Amen.
C: Domine exaudi orationem meam.
M: Et clamor meus ad te veniat.
C: Dominus vobiscum.
M: Et cum spiritu tuo.
C: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.
M: Et renovabis faciem terrae.
C: Dominus dabit benignitatem.
M: Et terra nostra dabit fructum suum.
C: Oremus:
Te rogamus, Domine, ac petimus: ut hos fructus seminum Bene+dicere,
placido lenis aurae afflatu fovere, rore caelesti foecundare, et incolumes propter usum animarum et corporum ad plenissimam maturitatem perducere digneris.
Pietatem tuam, omnipotens, Deus, humiliter imploramus,
ut hos campos quos aeris temperamento nutrire dignatus es,
tuae Bene+dictionis imbre perfundere digneris,
tribuens populo tuo de tuis muneribus tibi semper gratias,
agere, et pulsa terrae sterlitate,
esurientium animos bonis affluentibus replere,
ut egeni et pauperes laudent nomen gloriae tuae in saecula saeculorum.
Per Christum Dominum nostrum.
M. Amen.
C: Dominus vobiscum.
M: Et cum spiritu tuo.
C: Bene+dictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti super agros et bona quaecumque loci huius plena descendat et maneat semper.
M: Amen.
C: Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
M: Amen.
Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.
+





Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.