giovedì 25 gennaio 2018

25 gennaio: Conversione di san Paolo


Caravaggio, Conversione di san Paolo, 1600-1601, Collezione privata Odescalchi, Roma.

VANGELO

In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede maiestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, iudicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit. 

(Vangelo secondo Matteo 19, 27 - 29)



(photo by Alessandro Franzoni)


Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.