Per contribuire al mantenimento del Blog

Per contribuire al mantenimento del Blog
Per contribuire al mantenimento del Blog, fai click sul logo PayPal:

domenica 25 febbraio 2018

Seconda domenica di Quaresima


Visiónem quam vidístis, némini dixéritis,
donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis.

(Antifona al Magnificat dei primi Vespri)


VANGELO

In illo témpore: Assúmpsit Iesus Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies eius sicut sol: vestiménta autem eius facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Iesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Iesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Iesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Iesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat. 

(Vangelo secondo Matteo 17, 1 - 9)



Chiesa di sant'Anna al Laterano

via Merulana, Roma


Ogni domenica e primo sabato del mese

Santa Messa letta alle ore 17:00.
Santo Rosario alle ore 16:30

(Photo by Alessandro Franzoni)


Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.