mercoledì 28 marzo 2018

Officium Tenebrarum del Giovedì Santo (anticipato)


PRIMO NOTTURNO



Psalmus 68 [1]
68:2 Salvum me fac, Deus: * quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
68:3 Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
68:3 Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
68:5 Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
68:6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
68:7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
68:7 Non confundántur super me * qui quǽrunt te, Deus Israël.
68:8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
68:9 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
68:10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
68:11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
68:12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
68:14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
68:21 Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
68:22 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
68:23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
68:24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
68:25 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
68:26 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
68:27 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
68:28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
68:36 Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória omittitur


Psalmus 69 [2]
69:2 Deus, in adiutórium meum inténde: * Dómine, ad adiuvándum me festína.
69:3 Confundántur et revereántur, * qui quǽrunt ánimam meam.
69:4 Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
69:4 Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
69:5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quǽrunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
69:6 Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus, ádiuva me.
69:6 Adiútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine, ne moréris.
Glória omittitur



Psalmus 70 [3]
70:1 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in iustítia tua líbera me, et éripe me.
70:2 Inclína ad me aurem tuam, * et salva me.
70:3 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum: * ut salvum me fácias,
70:3 Quóniam firmaméntum meum, * et refúgium meum es tu.
70:4 Deus meus, éripe me de manu peccatóris, * et de manu contra legem agéntis et iníqui:
70:5 Quóniam tu es patiéntia mea, Dómine: * Dómine, spes mea a iuventúte mea.
70:6 In te confirmátus sum ex útero: * de ventre matris meæ tu es protéctor meus.
70:7 In te cantátio mea semper: * tamquam prodígium factus sum multis: et tu adiútor fortis.
70:8 Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam: * tota die magnitúdinem tuam.
70:9 Ne proícias me in témpore senectútis: * cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me.
70:10 Quia dixérunt inimíci mei mihi: * et qui custodiébant ánimam meam, consílium fecérunt in unum.
70:11 Dicéntes: Deus derelíquit eum, persequímini, et comprehéndite eum: * quia non est qui erípiat.
70:12 Deus, ne elongéris a me: * Deus meus, in auxílium meum réspice.
70:13 Confundántur, et defíciant detrahéntes ánimæ meæ: * operiántur confusióne, et pudóre qui quǽrunt mala mihi.
70:14 Ego autem semper sperábo: * et adíciam super omnem laudem tuam.
70:15 Os meum annuntiábit iustítiam tuam: * tota die salutáre tuum.
70:16 Quóniam non cognóvi litteratúram, introíbo in poténtias Dómini: * Dómine, memorábor iustítiæ tuæ solíus.
70:17 Deus, docuísti me a iuventúte mea: * et usque nunc pronuntiábo mirabília tua.
70:18 Et usque in senéctam et sénium: * Deus, ne derelínquas me,
70:18 Donec annúntiem brácchium tuum * generatióni omni, quæ ventúra est:
70:19 Poténtiam tuam, et iustítiam tuam, Deus, usque in altíssima, quæ fecísti magnália: * Deus, quis símilis tibi?
70:20 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas: et convérsus vivificásti me: * et de abýssis terræ íterum reduxísti me:
70:21 Multiplicásti magnificéntiam tuam: * et convérsus consolátus es me.
70:22 Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam: * Deus, psallam tibi in cíthara, Sanctus Israël.
70:23 Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi: * et ánima mea, quam redemísti.
70:24 Sed et lingua mea tota die meditábitur iustítiam tuam: * cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.
Glória omittitur

V. Avertántur retrórsum, et erubéscant.R. Qui cógitant mihi mala.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.





SECONDO NOTTURNO


Psalmus 71 [4]
71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:71:2 Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.71:17 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.Glória omittitur


Psalmus 72 [5]
72:1 Quam bonus Israël Deus, * his, qui recto sunt corde!72:2 Mei autem pæne moti sunt pedes: * pæne effúsi sunt gressus mei.72:3 Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns.72:4 Quia non est respéctus morti eórum: * et firmaméntum in plaga eórum.72:5 In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non flagellabúntur:72:6 Ideo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte sua.72:7 Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: * transiérunt in afféctum cordis.72:8 Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam: * iniquitátem in excélso locúti sunt.72:9 Posuérunt in cælum os suum: * et lingua eórum transívit in terra.72:10 Ídeo convertétur pópulus meus hic: * et dies pleni inveniéntur in eis.72:11 Et dixérunt: Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso?72:12 Ecce, ipsi peccatóres, et abundántes in sǽculo, * obtinuérunt divítias.72:13 Et dixi: Ergo sine causa iustificávi cor meum, * et lavi inter innocéntes manus meas:72:14 Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.72:15 Si dicébam: Narrábo sic: * ecce, natiónem filiórum tuórum reprobávi.72:16 Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me:72:17 Donec intrem in Sanctuárium Dei: * et intéllegam in novíssimis eórum.72:18 Verúmtamen propter dolos posuísti eis: * deiecísti eos dum allevaréntur.72:19 Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: * periérunt propter iniquitátem suam.72:20 Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.72:21 Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi.72:23 Ut iuméntum factus sum apud te: * et ego semper tecum.72:24 Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, * et cum glória suscepísti me.72:25 Quid enim mihi est in cælo? * et a te quid vólui super terram?72:26 Defécit caro mea, et cor meum: * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.72:27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt: * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.72:28 Mihi autem adhærére Deo bonum est: * pónere in Dómino Deo spem meam:72:28 Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.Glória omittitur

Psalmus 73 [6]
73:1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?73:2 Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio.73:2 Redemísti virgam hereditátis tuæ: * mons Sion, in quo habitásti in eo.73:3 Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto!73:4 Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ.73:5 Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.73:6 Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt iánuas eius in idípsum: * in secúri et áscia deiecérunt eam.73:7 Incendérunt igni Sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.73:8 Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.73:9 Signa nostra non vídimus, iam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius.73:10 Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem?73:11 Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem?73:12 Deus autem Rex noster ante sǽcula: * operátus est salútem in médio terræ.73:13 Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis.73:14 Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum.73:15 Tu dirupísti fontes, et torréntes: * tu siccásti flúvios Ethan.73:16 Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem.73:17 Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea.73:18 Memor esto huius, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.73:19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.73:20 Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.73:21 Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum.73:22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.73:23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.Glória omittitur

V. Deus meus, éripe me de manu peccatóris.
R. Et de manu contra legem agéntis et iniqui.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 4 Ex tractátu sancti Augustíni Epíscopi super Psalmos
In Psalmum 54. ad 1. versum
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde mihi, et exáudi me. Satagéntis, solliciti, in tribulatióne pósiti, verba sunt ista. Orat multa pátiens, de malo liberari desiderans. Superest ut videámus in quo malo sit: et cum dicere cœperit, agnoscámus ibi nos esse: ut communicáta tribulatióne, coniungámus oratiónem. Contristátus sum, inquit, in exercitatióne mea, et conturbátus sum. Ubi contristátus? ubi conturbátus? In exercitatióne mea, inquit. Hómines malos, quos pátitur, commemorátus est: eamdemque passiónem malórum hóminum exercitatiónem suam dixit. Ne putetis gratis esse malos in hoc mundo, et nihil boni de illis ágere Deum. Omnis malus aut ideo vivit, ut corrigátur; aut ideo vivit, ut per illum bonus exerceátur.


Lectio 5 Utinam ergo qui nos modo exércent, convertántur, et nobíscum exerceántur: tamen quámdiu ita sunt ut exerceant, non eos odérimus: quia in eo quod malus est quis eórum, utrum usque in finem perseveratúrus sit, ignoramus. Et plerumque cum tibi vidéris odisse inimícum, fratrem odísti, et nescis. Diabolus, et angeli eius in Scripturis sanctis manifestáti sunt nobis, quod ad ignem ætérnum sint destinati. Ipsórum tantum desperanda est correctio, contra quos habémus occúltam luctam: ad quam luctam nos armat Apóstolus, dicens: Non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: id est, non advérsus hómines, quos videtis, sed advérsus príncipes, et potestátes, et rectóres mundi, tenebrárum harum. Ne forte cum dixísset, mundi, intellígeres dæmónes esse rectóres cæli et terræ. Mundi dixit, tenebrárum harum: mundi dixit, amatórum mundi: mundi dixit, impiórum et iniquórum: mundi dixit, de quo dicit Evangélium: Et mundus eum non cognóvit.


Lectio 6 Quóniam vidi iniquitátem, et contradictiónem in civitáte. Attende glóriam crucis ipsíus. Iam in fronte regum crux illa fixa est, cui inimíci insultavérunt. Effectus probávit virtútem: domuit orbem non ferro, sed ligno. Lignum crucis contumeliis dignum visum est inimícis, et ante ipsum lignum stántes caput agitábant, et dicébant: Si Fílius Dei est, descéndat de cruce. Extendébat ille manus suas ad pópulum non credéntem, et contradicéntem. Si enim iustus est, qui ex fide vivit; iníquus est, qui non habet fidem. Quod ergo hic ait, iniquitátem: perfidiam intéllige. Videbat ergo Dóminus in civitáte iniquitátem et contradictiónem, et extendebat manus suas ad pópulum non credéntem et contradicéntem: et tamen et ipsos exspéctans dicébat: Pater, ignósce illis, quia nésciunt quid fáciunt.



TERZO NOTTURNO

Psalmus 74 [7]
74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.Glória omittitur


Psalmus 75 [8]
75:2 Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius.75:3 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.75:4 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.75:5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.75:6 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.75:7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.Glória omittitur


Psalmus 76 [9]
76:2 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Deum, et inténdit mihi.76:3 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, mánibus meis nocte contra eum: * et non sum decéptus.76:4 Rénuit consolári ánima mea, * memor fui Dei, et delectátus sum, et exercitátus sum: et defécit spíritus meus.76:5 Anticipavérunt vigílias óculi mei: * turbátus sum, et non sum locútus.76:6 Cogitávi dies antíquos: * et annos ætérnos in mente hábui.76:7 Et meditátus sum nocte cum corde meo, * et exercitábar, et scopébam spíritum meum.76:8 Numquid in ætérnum proíciet Deus: * aut non appónet ut complacítior sit adhuc?76:9 Aut in finem misericórdiam suam abscíndet, * a generatióne in generatiónem?76:10 Aut obliviscétur miseréri Deus? * aut continébit in ira sua misericórdias suas?76:11 Et dixi: Nunc cœpi: * hæc mutátio déxteræ Excélsi.76:12 Memor fui óperum Dómini: * quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum.76:13 Et meditábor in ómnibus opéribus tuis: * et in adinventiónibus tuis exercébor.76:14 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? * tu es Deus qui facis mirabília.76:15 Notam fecísti in pópulis virtútem tuam: * redemísti in brácchio tuo pópulum tuum, fílios Iacob et Ioseph.76:17 Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ: * et timuérunt, et turbátæ sunt abýssi.76:18 Multitúdo sónitus aquárum: * vocem dedérunt nubes.76:18 Étenim sagíttæ tuæ tránseunt: * vox tonítrui tui in rota.76:19 Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: * commóta est, et contrémuit terra.76:20 In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis: * et vestígia tua non cognoscéntur.76:21 Deduxísti sicut oves pópulum tuum, * in manu Móysi et Aaron.Glória omittitur

V. Exsúrge, Dómine.
R. Et iúdica causam meam

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 7 De Epistola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 11:17-22
17 Hoc autem præcipio: non laudans quod non in mélius, sed in deterius convenítis.
18 Primum quidem conveniéntibus vobis in Ecclésiam, áudio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probáti sunt, manifesti fiant in vobis.
20 Conveniéntibus ergo vobis in unum, iam non est Domínicam cenam manducáre.
21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducándum. Et alius quidem ésurit, alius autem ébrius est.
22
Numquid domos non habetis ad manducándum et bibéndum? aut Ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent ? Quid dicam vobis? Laúdo vos? In hoc non laudo.


Lectio 81 Cor 11:23-26
23 Ego enim accepi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, 24 Et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. 25 Simíliter et calicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibetis, in meam commemoratiónem. 26 Quótiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat.



Lectio 91 Cor 11:27-34
27 Itaque quicúmque manducaverit panem hunc, vel bíberit calicem Dómini indigne, reus erit corporis et sánguinis Dómini.
28 Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
29 Qui enim manducat et bibit indigne, iudícium sibi manducat et bibit, non diiúdicans corpus Dómini.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dormiunt multi.
31 Quod, si nosmetípsos diiudicarémus, non útique iudicarémur.
32 Dum iudicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
33 Itaque, fratres mei, cum convenítis ad manducándum, ínvicem exspectáte.
34 Si quis ésurit, domi manducet: ut non in iudícium convéniatis. Cetera autem, cum vénero, disponam.



LODI

Psalmus 50 [1]
50:3 Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.50:3 Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.50:4 Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.50:5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.50:6 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris.50:7 Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.50:8 Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.50:9 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.50:10 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.50:11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.50:12 Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.50:13 Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.50:14 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.50:15 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.50:16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.50:17 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.50:18 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.50:19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.50:20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Ierúsalem.50:21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.Glória omittitur


Psalmus 89 [2]
89:1 Dómine, refúgium factus es nobis: * a generatióne in generatiónem.89:2 Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: * a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.89:3 Ne avértas hóminem in humilitátem: * et dixísti: Convertímini, fílii hóminum.89:4 Quóniam mille anni ante óculos tuos, * tamquam dies hestérna, quæ prætériit,89:5 Et custódia in nocte, * quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt.89:6 Mane sicut herba tránseat, mane flóreat, et tránseat: * véspere décidat, indúret et aréscat.89:7 Quia defécimus in ira tua, * et in furóre tuo turbáti sumus.89:8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo: * sǽculum nostrum in illuminatióne vultus tui.89:9 Quóniam omnes dies nostri defecérunt: * et in ira tua defécimus.89:9 Anni nostri sicut aránea meditabúntur: * dies annórum nostrórum in ipsis, septuagínta anni.89:10 Si autem in potentátibus, octogínta anni: * et ámplius eórum, labor et dolor.89:10 Quóniam supervénit mansuetúdo: * et corripiémur.89:11 Quis novit potestátem iræ tuæ: * et præ timóre tuo iram tuam dinumeráre?89:12 Déxteram tuam sic notam fac: * et erudítos corde in sapiéntia.89:13 Convértere, Dómine, úsquequo? * et deprecábilis esto super servos tuos.89:14 Repléti sumus mane misericórdia tua: * et exsultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris.89:15 Lætáti sumus pro diébus, quibus nos humiliásti: * annis, quibus vídimus mala.89:16 Réspice in servos tuos, et in ópera tua: * et dírige fílios eórum.89:17 Et sit splendor Dómini, Dei nostri, super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos: * et opus mánuum nostrárum dírige.Glória omittitur

Psalmus 35 [3]
35:2 Dixit iniústus ut delínquat in semetípso: * non est timor Dei ante óculos eius.35:3 Quóniam dolóse egit in conspéctu eius: * ut inveniátur iníquitas eius ad ódium.35:4 Verba oris eius iníquitas, et dolus: * nóluit intellégere ut bene ágeret.35:5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: * ástitit omni viæ non bonæ, malítiam autem non odívit.35:6 Dómine, in cælo misericórdia tua: * et véritas tua usque ad nubes.35:7 Iustítia tua sicut montes Dei: * iudícia tua abýssus multa.35:7 Hómines, et iuménta salvábis, Dómine: * quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus.35:8 Fílii autem hóminum, * in tégmine alárum tuárum sperábunt.35:9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.35:10 Quóniam apud te est fons vitæ: * et in lúmine tuo vidébimus lumen.35:11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, * et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.35:12 Non véniat mihi pes supérbiæ: * et manus peccatóris non móveat me.35:13 Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem: * expúlsi sunt, nec potuérunt stare.Glória omittitur


Canticum Moysis [4]
(Canticum Moysis * Exod. 15:1-22) 15:1 Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, * equum et ascensórem deiécit in mare.15:2 Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, * et factus est mihi in salútem.15:3 Iste Deus meus, et glorificábo eum: * Deus patris mei, et exaltábo eum.15:4 Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen eius. * Currus Pharaónis et exércitum eius proiécit in mare.15:5 Elécti príncipes eius submérsi sunt in Mari Rubro: * abýssi operuérunt eos, descendérunt in profúndum quasi lapis.15:6 Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum. * Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos:15:7 Misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam. * Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ:15:8 Stetit unda fluens, * congregátæ sunt abýssi in médio mari.15:9 Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, * dívidam spólia, implébitur ánima mea:15:10 Evaginábo gládium meum, * interfíciet eos manus mea.15:11 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: * submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.15:12 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? * quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?15:13 Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra. * Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti:15:14 Et portásti eum in fortitúdine tua, * ad habitáculum sanctum tuum.15:15 Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: * dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim.15:16 Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: * obriguérunt omnes habitatóres Chánaan.15:17 Irruat super eos formído et pavor, * in magnitúdine brácchii tui:15:18 Fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, * donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti.15:19 Introdúces eos, et plantábis in monte hereditátis tuæ, * firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine:15:20 Sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. * Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.15:21 Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus eius in mare: * et redúxit super eos Dóminus aquas maris:15:22 Fílii autem Israël ambulavérunt per siccum * in médio eius.Glória omittitur

Psalmus 146 [5]
146:1 Laudáte Dóminum quóniam bonus est psalmus: * Deo nostro sit iucúnda, decóraque laudátio.146:2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus: * dispersiónes Israélis congregábit.146:3 Qui sanat contrítos corde: * et álligat contritiónes eórum.146:4 Qui númerat multitúdinem stellárum: * et ómnibus eis nómina vocat.146:5 Magnus Dóminus noster, et magna virtus eius: * et sapiéntiæ eius non est númerus.146:6 Suscípiens mansuétos Dóminus: * humílians autem peccatóres usque ad terram.146:7 Præcínite Dómino in confessióne: * psállite Deo nostro in cíthara.146:8 Qui óperit cælum núbibus: * et parat terræ plúviam.146:8 Qui prodúcit in móntibus fænum: * et herbam servitúti hóminum.146:9 Qui dat iuméntis escam ipsórum: * et pullis corvórum invocántibus eum.146:10 Non in fortitúdine equi voluntátem habébit: * nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei.146:11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia eius.Glória omittitur

Versus (In loco Capituli)
V. Homo pacis meæ, in quo sperávi.
R. Qui edébat panes meos, ampliávit advérsum me supplantatiónem.


1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.Glória omittitur


Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

aliquantulum altius


 Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:

Et sub silentio concluditur

Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.R. Amen.

Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.