giovedì 28 giugno 2018

28 giugno: Vigilia dei SS Pietro e Paolo, Santa Messa "straordinaria" a Schio (VI)


(photo by Alessandro Franzoni)


(foto dal profilo Facebook Chanoine Bertrand Bergerot)

Con gioia pubblichiamo delle foto della Santa Messa celebrata dal canonico Bertrand Bergerot dell'Istituto Cristo Re Sommo Sacerdote nel Santuario della Sacra Famiglia (Istituto delle Suore Canossiane) a Schio (provincia di Vicenza) per le intenzioni dei benefattori e dei parrocchiani del Gabon, a Libreville, dove il sacerdote è in apostolato, e con alcuni dei quali è in pellegrinaggio sulle orme di Santa Bakhita, le cui spoglie mortali sono conservate nel sommenzionato Santuario.


(foto dal profilo Facebook Chanoine Bertrand Bergerot)




(photo by Alessandro Franzoni)

EPISTOLA

In diébus illis: Petrus et Ioánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, baiulabátur: quem ponébant cotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introeúntibus in templum. Is cum vidísset Petrum et Ioánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat, ut eleemósynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Ioánne, dixit: Réspice in nos. At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nómine Iesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. Et apprehénsa manu eius déxtera, allevávit eum, et protínus consolidátæ sunt bases eius et plantæ. Et exsíliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum, ámbulans et exsíliens et laudans Deum. Et vidit omnis populus eum ambulántem et laudántem Deum. Cognoscébant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi: et impléti sunt stupore et écstasi in eo, quod contígerat illi.

(Atti degli Apostoli 3, 1 - 10)

Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.