giovedì 29 novembre 2018

Inizio della Novena dell'Immacolata


Chiesa della Santissima Trinità dei Pellegrini, Roma

(photo by Alessandro Franzoni)

I testi per la recita della Novena:


------------------------------


L'altar maggiore della Basilica dei Santi XII Apostoli 
a Roma parato per l'occasione.

(photo by Alessandro Franzoni)

martedì 27 novembre 2018

L'abuso liturgico quotidiano (n.4)


L'evergreen: la stola sopra l'abito civile..
Quando? Novembre 2018
Dove: Ambito veneto.

I volti sono stati mascherati per pietà.

domenica 25 novembre 2018

Quarta domenica ed ultima di novembre


Santa Messa ad Oriago di Mira (Venezia),
presso la chiesa parrocchiale di san Pietro Apostolo,
alle ore 16:00.



VANGELO

In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Cum vidéritis abominatiónem desolatiónis, quæ dicta est a Daniéle Prophéta, stantem in loco sancto: qui legit, intélligat: tunc qui in Iudǽa sunt, fúgiant ad montes: et qui in tecto, non descéndat tóllere áliquid de domo sua: et qui in agro, non revertátur tóllere túnicam suam. Væ autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus. Oráte autem, ut non fiat fuga vestra in híeme vel sábbato. Erit enim tunc tribulátio magna, qualis non fuit ab inítio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviáti fuíssent dies illi, non fíeret salva omnis caro: sed propter eléctos breviabúntur dies illi. Tunc si quis vobis díxerit: Ecce, hic est Christus, aut illic: nolíte crédere. Surgent enim pseudochrísti et pseudoprophétæ, et dabunt signa magna et prodígia, ita ut in errórem inducántur - si fíeri potest - étiam elécti. Ecce, prædíxi vobis. Si ergo díxerint vobis: Ecce, in desérto est, nolíte exíre: ecce, in penetrálibus, nolíte crédere. Sicut enim fulgur exit ab Oriénte et paret usque in Occidéntem: ita erit et advéntus Fílii hóminis. Ubicúmque fúerit corpus, illic congregabúntur et áquilæ. Statim autem post tribulatiónem diérum illórum sol obscurábitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtútes cœlórum commovebúntur: et tunc parébit signum Fílii hóminis in cœlo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cæli cum virtúte multa et maiestáte. Et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna: et congregábunt eléctos eius a quátuor ventis, a summis cœlórum usque ad términos eórum. Ab árbore autem fici díscite parábolam: Cum iam ramus eius tener fúerit et fólia nata, scitis, quia prope est æstas: ita et vos cum vidéritis hæc ómnia, scitóte, quia prope est in iánuis. Amen, dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia hæc fiant. Cœlum et terra transíbunt, verba autem mea non præteríbunt.

(Vangelo secondo Matteo 24, 15 - 35)



giovedì 22 novembre 2018

22 novembre: santa Cecilia


Dalla basilica di Santa Cecilia in Trastevere, presso Roma.




VANGELO

In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ. accipiéntes lámpades suas. exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Responderunt prudentes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est iánua. Novíssime vero véniunt et reliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia néscitis diem neque horam.

(Vangelo secondo Matteo 23, 1 - 13)


(photo by Alessandro Franzoni)


martedì 20 novembre 2018

Primi Vespri della Presentazione della BVM al Tempio


Basilica della Salute, Venezia, 
tinta di rosso per i Cristiani perseguitati nel mondo
(campagna della Fondazione di diritto pontificio "Aiuto alla Chiesa che soffre").


(photo by Andrea Toffanello e Alberto Peratoner)


Madonna della Salute, prega per noi!

domenica 18 novembre 2018

Terza domenica di novembre




Santa Messa letta con cantici alle ore 17:00,
chiesa di san Pancrazio ad Ancignano di Sandrigo (Vicenza), preceduta alle ore 16:30 dalla recita del Santo Rosario.

Celebrante don Joseph Kramer FSSP;
all'organo il maestro Mattia Cogo.




VANGELO

In illo témpore: Dixit Iesus turbis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, maius est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres cœli véniant et hábitent in ramis eius. Aliam parábolam locútus est eis: Símile est regnum cœlórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum. Hæc ómnia locútus est Iesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: ut implerétur quod dictum erat per Prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.

(Vangelo secondo Matteo 13, 31 - 35)

PROPRIO GREGORIANO


(photo by Alessandro Franzoni)

OMELIA (prima parte)


OMELIA (seconda parte)


ELEVAZIONI


SALVE REGINA E CHIUSA MUSICALE FINALE




mercoledì 14 novembre 2018

14 novembre: san Giosafat

VANGELO

In illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercennárius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves; mercennárius autem fugit, quia mercennárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et alias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.

(Vangelo secondo Giovanni 10, 11 - 16)


martedì 13 novembre 2018

Foto d'antan: consacrazione episcopale di un missionario (1955)


13 novembre 1955

L'allora mons Montini, presso la Prepositurale di Santa Maria Nascente ad Erba,
consacra vescovo mons Aristide Provano P.I.M.E.
(Pontificio Istituto Missione Estere).










(foto dal Web)

domenica 11 novembre 2018

Seconda domenica di novembre


Santa Messa ad Oriago di Mira (Venezia),
presso la chiesa parrocchiale di san Pietro Apostolo,
alle ore 16:00.


VANGELO

In illo témpore: Dixit Iesus turbis parábolam hanc: Símile factum est regnum cœlórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormírent hómines, venit inimícus eius, et superseminávit zizánia in médio trítici, et ábiit. Cum autem crevísset herba et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia. Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? Unde ergo habet zizánia? Et ait illis: Inimícus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis, imus, et collígimus ea? Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia eradicétis simul cum eis et tríticum. Sínite utráque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizáania, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum, tríticum autem congregáta in hórreum meum.

(Vangelo secondo Matteo 13, 24 - 30)



(photo by Alessandro Franzoni)

giovedì 8 novembre 2018

8 novembre: SS Quattro Coronati


Interno della Basilica dei SS Quattro Coronati, in Roma.

(photo by Alessandro Franzoni)


DAL MARTIROLOGIO ROMANO

Commemorazione dei santi Simproniano, Claudio, Nicostrato, Castorio e Simplicio, martiri, che, come si tramanda, erano scalpellini a Srijem in Pannonia, nell’odierna Croazia; essendosi rifiutati, in nome di Gesù Cristo, di scolpire una statua del dio Esculapio, furono precipitati nel fiume per ordine dell’imperatore Diocleziano e coronati da Dio con la grazia del martirio. Il loro culto fiorì a Roma fin dall’antichità nella basilica sul monte Celio chiamata con il titolo dei Quattro Coronati.

mercoledì 7 novembre 2018

Un'altra finestra sul (buio?) Medioevo.. (n.2)


Mosaici dal Battistero di san Giovanni in Fonte,
presso Napoli, databili al IV secolo a.C. ca.

(photo by Anatole Upart)





martedì 6 novembre 2018

Per sdrammatizzare

Almeno gli abitanti di Legoland sono tradizionali!


(photo da Internet)

In una fase storica quale l'attuale,
segnata da una confusione generale e il disorientamento delle autorità, necessitiamo di una sana e retta Dottrina, una Liturgia degna del Culto Divino, una Carità vera e da ultimo......
di una sagace Ironia!

domenica 4 novembre 2018

Prima domenica di novembre


Santa Messa cantata
alle ore 17:00
presso la chiesa del Gesù (Perugia), 
in piazza Matteotti,
preceduta dalla recita del Santo Rosario alle ore 16:30.

(ATTENZIONE: IL SABATO POMERIGGIO, NON LA DOMENICA)



https://www.instagram.com/p/BpufsbhHjaN/

(photo by Alessandro Franzoni)

giovedì 1 novembre 2018

Ognissanti


L'altare laterale parato col le SS Reliquie dei Santi

(photo by Alessandro Franzoni)


Santa Messa cantata alle ore 17:00,
preceduta dalla recita del Santo Rosario alle ore 16:30.
Presso la chiesa del Gesù, piazza Matteotti, a Perugia.


VANGELO

In illo témpore: Videns Iesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli eius, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt iustítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam: quóniam ipsórum est regnum cælórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.

(Vangelo secondo Matteo 5, 1 - 11)