domenica 10 marzo 2019

Prima domenica di Quaresima ad Ancignano di Sandrigo (Vicenza)


Santa Messa letta della Prima domenica di Quaresima, 
alle ore 17:00 presso la chiesa di San Pancrazio ad Ancignano di Sandrigo (Vicenza), 
preceduta dalla recita del Santo Rosario alle ore 16:30.

Celebrante don Joseph Kramer FSSP.








Capolettera al Vangelo, Missale Aquileyensis Ecclesie, 1517

(photo by Alessandro Franzoni)


VANGELO:

In illo témpore: Ductus est Iesus in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. Et cum ieiunásset quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, postea esúriit. Et accédens tentátor, dixit ei: Si Fílius Dei es, dic, ut lápides isti panes fiant. Qui respóndens, dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei. Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi, et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deórsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum, Deum tuum. Iterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et ostendit ei ómnia regna mundi et glóriam eórum, et dixit ei: Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me. Tunc dicit ei Iesus: Vade, Sátana; scriptum est enim: Dóminum, Deum tuum, adorábis, et illi soli sérvies. Tunc relíquit eum diábolus: et ecce, Angeli accessérunt et ministrábant ei.

(Vangelo secondo Matteo 4, 1 - 11)


Omelia:




Offertorio:











Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.