lunedì 15 febbraio 2010

15 febbraio: SS Faustino e Giovita


VANGELO

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisaeórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quae in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubículis, praedicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post haec non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.

(Vangelo secondo Luca 12, 1 - 8)



Per sostenere il Blog:


Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.