domenica 7 ottobre 2018

Ventesima domenica dopo Pentecoste



Santa Messa cantata alle ore 17:00,
preceduta dalla recita del Santo Rosario alle ore 16:30.

Presso la chiesa del Gesù, piazza Matteotti, a Perugia.

(ATTENZIONE: NON LA DOMENICA MA IL SABATO SERA)




VANGELO

In illo témpore: Erat quidam régulus, cuius fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Iesus adveníret a Iudaea in Galilaeam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium eius: incipiébat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Iesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Iesus, et ibat. Iam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fílius eius víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus eius tota.

(Vangelo secondo Giovanni 4, 46 - 53)

Proprio gregoriano (Messa gregoriana)



(photo by Alessandro Franzoni)

Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.