domenica 3 marzo 2019

Domenica di Quinquagesima a Roma


Santa Messa letta alle ore 17:00, 
preceduta dalla recita del Santo Rosario alle ore 16:30. Presso la chiesa di Sant'Anna in Laterano, in via Merulana a Roma.

(photo by Alessandro Franzoni)






VANGELO

In illo témpore: Assúmpsit Iesus duódecim, et ait illis: Ecce, ascéndimus Ierosólymam, et consummabúntur ómnia, quæ scripta sunt per Prophétas de Fílio hominis. Tradátur enim Géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur: et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget. Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intellegébant quæ dicebántur. Factum est autem, cum appropinquáret Iéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans. Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat, quid hoc esset. Dixérunt autem ei, quod Iesus Nazarénus transíret. Et clamávit, dicens: Iesu, fili David, miserére mei. Et qui præíbant, increpábant eum, ut tacéret. Ipse vero multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. Stans autem Iesus, iussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum, dicens: Quid tibi vis fáciam? At ille dixit: Dómine, ut vídeam. Et Iesus dixit illi: Réspice, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur illum, magníficans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

(Vangelo secondo Luca 18, 31 - 43)







(Domenica di Quinquagesima, dal Sacramentario di Verdun, XI secolo, folio 51r. - Bibliothèque nationale de France, Département des manuscrits, Latin 18005) 


Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.