sabato 13 aprile 2019

Passione secondo Giovanni a Vicenza (13 aprile)


PASSIO SECUNDUM JOANNEM
Teodoro Clinio (1584 - 1602), 
sabato 13 aprile 2019, 
presso la chiesa dei Servi, Vicenza.


Testo del Passio:


Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem.

In illo tempore: Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: I. Quem quaeritis? C. Responderunt ei: S. Iesum Nazarenum. C. Dicit eis Iesus: I. Ego sum. C. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit eos: I. Quem quaeritis? C. Illi autem dixerunt, S. Iesum Nazarenum. C. Respondit Iesus: I. Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. C. Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: I. Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem didit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum: et adduxerunt eum ad Annam primum; erat autem socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas, quo consilium dederat Iudaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: S. Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi, et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans, et califaciens se. Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: I. Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. C.Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: S. Sic respondes pontifici? C. Respondit ei Iesus: I. Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? C. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discipulis eius es? C. Negavit ille, et dixerit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? C. Responderunt, et dixerunt ei: S. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. C. Dixit ergo eis Pilatus: S. Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. C. Dixerunt ergo ei Iudaei: S. Nobis non licet interficere quemquam. C. Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Iudaeorum? C.Respondit Iesus: I. A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? C. Respondit Pilatus: S.Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua, et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? C. Respondit Iesus: I. Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis: nun autem regnum meum non est hinc. C. Dixit itaque est Pilatus: S. Ergo Rex es tu? C. Respondit Iesus: I. Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilatus: S. Quid est veritas? C. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dicit eis: S. Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis Regem Iudaeorum? C. Clamverunt ergo rursum omnes, dicentes: S. Non hunc, sed Barabbam. C. Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum, et dicebant: S. Ave Rex Iudaeorum. C. Et dabant ei alapas. Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: S. Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. C. Exivit ergo Iesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum. Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidissent cum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: S. Crucifige, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S.Accpipte eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. C. Responderunt ei Iudaei: S.Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. C. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Iesum: S. Unde es tu? C. Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: S. Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? C. Respondit Iesus: I. Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. C. Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant, dicentes: S. Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. C. Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Iudaeis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamabant: S. Tolle, tolle, crucifige eum. C.Dicit eis Pilatus: S. Regem vestrum crucifigam? C. Responderunt pontifices: S. Non habemus regem, nisi Caesarem. C. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, hebraice autem Golgotha: ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. Hunc ergo titulum multi Iudaeorum legerunt, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: S. Noli scribere, Rex Iudaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. C. Respondit Pilatus: S. Quod scripsi, scripsi. C. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes: unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: S. Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. C. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum videsset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: I. Mulier, ecce filius tuus. C. Deinde dicit discipulo: I. Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: I. Sitio. C. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: I. Consummatum est. C. Et inclinato capite, tradidit spiritum.
Iudaei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati) rogaverunt Pilaum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura: sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credatis. Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae, et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.

Per la lista dei video del Concerto, 


Responsorio Ecce vidimus Eum (Francesco Corteccia):


R// Ecce vidimus eum non habentem speciem, neque decorem: Aspectus ejus in eo non est: Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet: Ipse autem vulneratus est, propter iniquitates nostras: Cujus livore sanati sumus. 
V// Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, cujus livore sanati sumus.

Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.